Prophetia Jeremiae*

Caput 3: Versus 1

Vulgo dicitur: si dimiserit.Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur.Si dimiserit vir.HIER.Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et haereticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis.Tu autem fornicata es.Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt.Tamen revertere.Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quae post adulterium audet reverti ad virum.
(* Traductions européennes)